# Appendix II. Epistolae 2.48-66

Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae, 2.48 to 2.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/2.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-marcellinus/appendix-ii-epistolae/2.48

Et si bonæ conversationis non fuerint, aut laici, vel manifesti inimici, aut odio respersi fuerint, nequaquam in episcoporum recipiantur accusatione. Haec vobis, a quibus nimis infeste persequimur, scienda mandamus, ut ab his vos caveatis, et cessetis persequi eos qui Deo ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et Deus peccatoribus conciliatur, et si amplius nos elegeritis persequi, quam Deo placere; et nos magis elegimus sustinere persecutionem, quam regulam confundi ecclesiasticam, horlante nos ipsa verilatis voce, atque testante ita: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. x). Et itcrum: Si qui, vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis (Matthæi, XVI), el tunc reddet unicuique secundum ejus opus (opera ejus). Ista vobis valde timenda et cavenda sunt, a quibus ecclesia Dei ejusque ministri vexantur, et persecutionem patiuntur, quibus Dominos per prophetam minando loquitur, dicens (Psal. XLVIII, ex versione S. Hier.): Homo in honore non commorabitur: assimilatus jumentis, exæquatus est. Hæc est via eorum, insipientia eorum, et post eos juxta os eorum current. Quasi oves in inferno positi sunt, mors pascet eos. Et subjicient eos recti in matutino, et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum assumpserit me. Noli timere, cum ditatus fuerit vir, cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Neque enim moriens tollet omnia, nec descendet post eum gloria ejus.

---

Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0189a/stoa003/stoa0189a.stoa003.opp-lat1.xml.
