# Scripta Dubiae Auctoritatis 1.16-26

Pope Marcus, Scripta Dubiae Auctoritatis, 1.16 to 1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcus/scripta-dubiae-auctoritatis/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-marcus/scripta-dubiae-auctoritatis/1.16

et ad formam septuaginta discipulorum, vel potius totius orbis terrae linguarum, septuaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, quae omnem Christianorum informarent orbem, et omnes sub sacerdotali et Christiano nomine degentes una fides et una sacerdotalis atque clericalis regeret norma, nec quisquam a suo (S. Leo, ep. 84) dissideret capite. Nunc ergo quia (ut praedictum est) ab inimicis sanctae Dei Ecclesiae, et maxime ab Arianis, a quibus quotidie expugnamur, conterimur et opprimimur, praefata septuaginta Nicaeni concilii capitula, quae de praefata synodo jam facta, jubente Domino meo Alexandro, decreto omnium episcoporum attuli, quae etiam coram omnibus recitavi, atque transcripsi, sunt igne combusta; optamus ut a vestrae sedis auctoritate, quae est mater et caput omnium ecclesiarum, ea ad correctionem et recreationem fidelium orthodoxorum percipere per praesentes legatos mereamur, quatenus vestra fulti auctoritate, vestrisque precibus roborati, illaesi a memoratis aemulis sanctae Dei Ecclesiae, et nostris evadere, nobisque commissos emere valeamus. Vere novimus (conc. Rom. sub Greg. II, ann. 721) apostolatus vestri cor gratia sancti Spiritus instantum esse accensum, ut omnibus oppressis succurratis: quanto magis nobis, qui licet exigui ordinis, tamen vestri sumus, vobisque obedientes cum omnibus nobis commissis et sumus et semper esse volumus. Ideo decet, et oportet vos nobis haec quae rogamus, et alia quae necessaria (juxta sapientiam, quam vobis praestitit Altissimus) esse cognoveritis, absque tarditate praestare, ut tantae miseriae squalores a fidelium mentibus detergantur, et quasi vulnus corpori infixum, auditu tantae miseriae oberato (1), salutari duretur antidoto, ut divino freti Juvamine, vestraque auctoritate atque auxilio roborati, adversantium tergiversationes evadere valeamus, atque inconcusso vultu, non fraude cujusquam perculsi, assistere aeterno judici mereamur, et vocem audire inquientem: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth.

---

Pope Marcus, Scripta Dubiae Auctoritatis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp92/tmp92/tmp92.tmp92.opp-lat1.xml.
