Latin
3.1 to 3.12
Pope Marcus, Scripta Dubiae Auctoritatis 3.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
De capitulorum namque veritate et numero Nicaeni concilii, cui vos interfuisse litteris vestrae fraternitatis significastis, a nostris, qui vobiscum una interfuerunt, diligentioribus requisivimus collocutionibus, qui ita ut vestrae testatae sunt litterae, omnem nobis ordinem exposuerunt, et vestram epistolam per omnia veram esse testificati sunt: non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitremur. Sed nos et vos, illosque absque ulla in posterum titubatione unum sentire optaremus, et saucia romana Ecclesia, quae semper immaculata mansit, et Domino providente, et beato Petro apostolo opem ferente, in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione, firma et immobilis omni tempore persisteret. His itaque peractis, diligenter requirentes in sancto nostra et apostolicae sedis scrinio, eadem quae sanctas recordationis praedecessori meo Silvestro sunt directa, septuaginta (sicut significastis) capitula illaesa invenimus, ipsa enim vobis propter auctoritatem et subscriptionem tantorum patrum, et ejus magni concilii, minime misimus, sed pro eisdem coram apocrisiariis vestris alia similia, eumdem numerum, eademque verba, et ipsam subscriptionem continentia, vobis rescribere, et sub certa stipulatione et confirmatione mittere curavimus. Et quis est, qui fratribus suis talia (Allici, ep. CP. ad PP. Africanos) negare audeat? Nam non negligenda nobis haec per sancti Spiritus gratiam Dominus docuit, sed fideliter exercenda, et fratribus contradenda, et docenda distribuit. Haec apostolorum viva traditio (Agatho ad Const. Aug. ,act. IV concilii VI generalis), haec est vera charitas, quae praedicanda est et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda. Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum Christi Ecclesia, quae per omnipotentis Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec haereticorum novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribuis suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est evangeliis: Petre, inquiens (Luc.