# Scripta Dubiae Auctoritatis 3.13-24

Pope Marcus, Scripta Dubiae Auctoritatis, 3.13 to 3.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-marcus/scripta-dubiae-auctoritatis/3.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-marcus/scripta-dubiae-auctoritatis/3.13

XXII), ecce Satan expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat trilicum: Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Consideret itaque vestra excellens prudentia, quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita, et infide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et numquam a veritatis tramite declinare, quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit. Quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum, quorum et pusillitas mea, licet impar sit, et infirma, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedisequa cupit existere. Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Domini Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus. Vae etiam erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, qui erogare nummulariis jubemur, id est, Christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto, rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit? Ideo, fratres, hortor (S. Leo, ep. 2) dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos, et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus extirpetis. Quoniam ut habebit a Deo dignae remunerationis praemium, qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat fuerit executus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare, quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. Data octavo kalendas novembris, Nepotiano et Secundo (1) viris clarissimis consulibus.

---

Pope Marcus, Scripta Dubiae Auctoritatis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp92/tmp92/tmp92.tmp92.opp-lat1.xml.
