# Appendix IV. Epistolae 1-3-27

Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, 1 to 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/1-3

De his vero, supcr quibus rogitastis vos informari, id est, utrum majus esset sacramentum, manus impositio episcopoium, aut boptismus; scitote, utrumque magnum esse sacramentum. Et sicut unum a majoribus fit, id est, a summis pontificibus, quod a minoribus perfici non potest, ita et majori veneratione vencrandum et tenendum est. Sed ita conjuncta sunt hæc duo sacramenta, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest. Nam unum (præveniente morte) salvare sine altero potest, aliud amem non potest. Unde scriptum est. In diebus illis, dicit Dominus, effundam (1) de spiritu meo super omnem carnem (Joel. n). Advertamus summas divitias bonitatis Dei. Quod in confirmandis neophylis manus impositio tribuit singulis, hoc tunc Spiritus sancti descensio in credentium populos ( a!. populo ) donavit universis. Sed quia diximus, quod manus impositio et confirmatio ad baptismi perfectionem pertineat, et qui jam regeneratus in Christo est, conOr.. mare aliquid possit, forte cogitat sibi aliquis: quid mihi prodest post mysterium baptismatis mysterium confirmationis ( al. ministerium confirmantis )? Aul quantum video, non totum de fonte suscepimus, si post fontem adjectione novi generis indigemus. Non ita dilectissimi. Attendat charilas vestra. Sicut exigit militaris ordo, ut cum imperator, quemcumque in militum receperit numerum, non solum signet receptum, sed etiam armis competentibus instruat pugnaturum: ita in baptizato benedictio illa munitio est. Dedisti militem, da ei adjumentum militia. Numquid prodest, si quisquam parentum magnam pupillo (al. parvulo) conferat facultatem, nisi providere studeat et tutorem? Itaque Paracletus rcgeneratis in Christo, custos et consolator et tutor est. Ideo dicit sermo divinus: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI). Ergo Spiritus sanctus, qui super (De consecr. dist. 5, Spiritus sanctus qui super) aquas baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum præstat ad graliam.

---

Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0201d/stoa005/stoa0201d.stoa005.opp-lat1.xml.
