# Appendix IV. Epistolae 1-4-16

Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, 1 to 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/1-4

Jejunium vcro dominici diei (2) et quintae feriae nemo celebrare debet, ut inter jejunium Christianorum et Gentilium, veraciter credentium atque infidelium et hæreticorum, vera et non falsa discretio, habeatur. Unde scriptum est. Quæ pars Christi ad Belia!? aut quæ pars fideli cum infideli? Quæ autem participatio justitiæ cum iniquitate (II Cor., VI ). Et iterum. Nolite jugum ducere cum in infelibus (II Cor. vi. ne cætero, fratres, videte, ne quis vos decipiat inanibus verbis, neque per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in Christo habilat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, el estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo et circumcisi estis circumcisione, non manufacta, in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos, cum mortui essetis in delictis et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicla, delens quod adversum vos erat, chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de mediO, et affigens illud cruci, expolians principalus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Nemo ergo vos judicet in cibo et polu, aut in parte die; festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum, quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, quæ non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu carnis suæ, et non tenens caput, ex quo totum corpus per ( Vulg. nexus et conjunctiones ) nexum et conjunctionem subministratum et constructum, crescit in augmentum fidei. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? Ne teligeritis, neque gustaveritis, neque contrectatveritis, quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum, quæ sunt rationem quidem habentia sapientiae, in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis (Coloss, II ).

---

Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0201d/stoa005/stoa0201d.stoa005.opp-lat1.xml.
