# Appendix IV. Epistolae 2

Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, Dilectissmis fratribus, Marino, Benedicto, Leontio, et cæteris Hispaniarum, ac …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/2

Apostolici praecepti verba sunt, apud Judæos atque Gentiles sine offensione nos esse debere. (1 Cor. x.) Hoc quisquis Christianus est, tota animi virtute custodit. Quod cum ita sit, non parum periculi illi mancro poterit ante Deum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere. Nam qualiter nos, qui neminem perire volumus, ista contristent, quæ auctoribus chislianis percelluut anlmos christianos, dominicus in Evangelio sermo testatur. Ait enim ipse Salvator, quod expediat scandalizanti unum de pusillis in maris profundum demergi ( Matth. XVIII; Luc. XVII). Ideo, quæ sit ejus jam pæna, quaeramus, cui tate supplicium legimus expedire. Quapropter ista, carissimi, verba valde sunt ponderanda, et cavenda, ne pro temporalibus aeterna, et pro caducis mansura, et pro parvissimis temporalibus perdantur (quod abait) perpetua gaudia. Unde vos rogamus, et obsecramus, ut nullus alteri noceat, neque Infestus aut nocens cxistat, I sed (juxla apostolum) alter alterius onera portet, ut legem Christi adimpleat (Galat. VI). Et nolite judicare invicem, sed (juxla eumdum aposlolum) hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. (Rom. XIV.) Primo semper ante omnia diligenter inquirite, ut cum justitia et veritate (charitate) definialis. Neminem condemnetis ante verum et justum judicium (Neminem condemnantes ante). Nullum suspicionis arbitrio judicetis, sed primum probate, et postea charitativam proferte sententiam. Et quod vobis non vultis fieri, alteri nolite facere (2). Mementote sermonis Domini semper, qui ait: Nolite judicare, et non judicabimini: Nolite condemnare, ut non condemnemini ( Luc. VI). In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. VII). Episcopos nolite judicare, nolite condemnare absque senis (sedis) hujus auctoritate. Quod si feceritis, irrita erunt vestra judicia, et vos condemnabimini. Hoc enim privilegium huic sancta sedi a temporibus apostolorum statutum est servare, (al. servari) quod illæsum manet usque in hodiernum diem. Episeopos ergo, quos sibi Dominus tanquam oculos elegit, et columnas ecclesiæ esse voluit, quibus etiam ligandi et solvendi dedit potestatem, suo judicio reservavit, hocque privilegium beato clavigero Petro sua vice solummodo commisit. Quod ejus juste prærogativum succrescit sedi tal. Quæ prærogativa successit, etc.), foturis hæreditandum atque tenendum temporibus, quoniam et inter beatos apostolos fuit quædam discretio potestatis. Et licet cunctorum par electio foret, beato lamen Petro concessum est, ut aliis præmineret (al. præemineret), corumque quae ad querelam venirent causas et interrogationes prudenter disponeret. Quod Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posterorum (al. posteri eorum) cuncta sibi vindicarent, sed semper majores causæ, sicut sunt episcoporum, et potiorum euram negotiorum, ad unam beati principis apostolorum Petri sedem confluerent, ut inde suscipiant finem judiciorum, unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite.

---

Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0201d/stoa005/stoa0201d.stoa005.opp-lat1.xml.
