# Appendix IV. Epistolae 28-42

Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, 28 to 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-miltiades/appendix-iv-epistolae/28

Et quia in hoc mundo tota ætate victuris, inter invisibiles hostes et pericula gradiendum est, in bapiismo regeneramnr ad vitam, post baptismum confirmamur ad pugnam: in baptismo abluimur, post baptismum roboramur. At si continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victu ris tamen necessaria sunt confirmationis auxilia. Regeneratio per se salvat mox in pace beati saeculi recipiendos: confirmatio autem armat et instruit ad agones mundi hujus et prælia reservandos. Qui autem post baptismum cum acquisita innocentia immaculatus pervenit ad mortem, confirmatur morte, quia nOli potest peccare post mortem, Hic, si forte illud etiam requirere velimus, post passionem et resurrectionem Christi, quid apostolis profuerit adventus Spiritus sancti, ipse Dominus eis evidenter exponit. Quæ dico, inquit, vobis, non potestis ea portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, ipse docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI). Vides, quia cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur? Itaque ante descensionem Spiritus sancti, usque ad negationem, apostoli dcterrentur: post visitationem vero ejus usque ad martyrium, contemptu salutis armantur. Secundum hoc per Christum redimimur, per Spiritum vero sanctum dono sapientiæ spiritualis illuminamur, ædificamur, crudimur, instruimur, consummamur, ut illam sancti Spiritus vocem audire possimus: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris (Psal. XXXI). De Spiritu sancto accipimus, ut spirituales efficiamur, quia animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei (I Cor. II). De Spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum malumque discernerc, justa diligere, injusta respuere, ut malitiæ ac superbiæ repugnemus, ut luxuriæ ac diversis illecebris, et foedis indignisque cupiditatibus resistamus. De Spiritu sancto accipimus vitæ amorem et gloriæ ardorem, ut succensi divinitus, erigerc a terrenis mentem ad superna et divina valcamus (1).

---

Pope Miltiades, Appendix IV. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0201d/stoa005/stoa0201d.stoa005.opp-lat1.xml.
