# Fragmenta 16.2.2

Pope Silvester I, Fragmenta, Epistolae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-silvester-i/fragmenta/16.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-silvester-i/fragmenta/16.2.2

Victor, Epictetus, in Domino aeternam salutem. I. Donatistae aut damnati aut repulsi. Communi copula charitatis et unitate matris Ecclesiae catholicae vinculo inhaerentes, ad Arelatensium civitatem piissimi imperatoris voluntate adducti, inde te, gloriosissime papa, commerita reverentia salutamus. Ubi graves ac perniciosos legi nostrae atque traditioni effrenataeque mentis homines (Donatistas) pertulimus, quos et Dei nostri praesens auctoritas, et traditio ac regula veritatis ita respuit, ut nulla in illis aut dicendi ratio subsisteret, aut accusandi (Caeciliani) modus ullus aut probatio conveniret. Ideo judice Deo et matre Ecclesia, quae suos novit et comprobat, aut damnati sunt, aut repulsi. Et utinam, frater dilectissime. ad hoc tantum spectaculum interesse tanti fecisses: profecto credimus quia in eos severior fuisset sententia prolata, et, te pariter nobiscum (1) judicante, coetus noster majore laetitia exultasset. Sed quoniam (2) recedere a partibus illis minime potuisti, in quibus et Apostoli quoque (3) sedent, et cruor ipsorum sine intermissione Dei gloriam testatur.

---

Pope Silvester I, Fragmenta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp88/tmp88/tmp88.tmp88.opp-lat1.xml.
