Latin
Epistola Nicaenae Synodi Ad Silvestrum Papam
Pope Silvester I, Varia Dubiae Auctoritatis Scripta 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam omnia (2) corroborata de divinis mysteriis ecclesiasticae utilitatis, quae ad robur pertinent sanctae Ecclesiae catholicae et apostolicae, ad sedem tuam Romanam explanata et de graeco redacta scribere confitemur: nunc itaque ad (3) verae fidei augmentum accurrimus roborari. Itaque censeat vestra apostolica doctrina episcopos lotius vestrae apostolicae urbis in unum convenire, vestrumque habere concilium: sicut docet mystica veritas (4), confirmet nostra sancita, ut gradus fixos connexa ordinationi tuae sanctimoniae nostra possit habere regula: quoniam decet numerum dictorum coepiscoporum a te discere gradus (1) vel ordines constituere urbis. Quidquid autem constituimus in concilio Nicaeno, precamur vestri oris consortio confirmetur. Oret beatitudo tua pro universo concilio. Data 8 kalendas Julias, accepta 13 kalendas Novembris Paulino et Juliano summis consulibus·