# Varia Dubiae Auctoritatis Scripta 3.1

Pope Silvester I, Varia Dubiae Auctoritatis Scripta, Epistola Seu Rescriptum Silvestri Ad Synodum Nicaenam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-silvester-i/varia-dubiae-auctoritatis-scripta/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-silvester-i/varia-dubiae-auctoritatis-scripta/3.1

(Coust. App., p. 54.) Silvester episcopus sedis apostolicae et sanctae Ecclesiae catholicae reverendae religionis urbis Romae, fratribus et coepiscopis, qui in Nicaenum concilium convenerunt, in Domino salutem. Gaudeo promptam vos benignitatem servare. Nam et confirmo figoque (2) ad doctrinae vestrae reclamantes de mysterio vel unitate Trinitatis, chrismatis vos, secundum dicta et doctrinam evangelicam, sanctam accepisse gratiam: de quo examinationis probo vera fuisse et esse mansura, quae in vestrum nostrumque manavere mysterium, meum chirographum et discipulorum meorum offero, in vestro sancto concilio quidquid constituistis, una parem dare consensum. Atque in gremio vestrae synodi parva propter disciplinam Ecclesiae alligabo praecepta, propter Victorinum, qui arbitrio suo quidquid vellet affirmabat, et cyclos Paschae pronuntiabat fallaces, et cum episcopis totius urbis Italiae examinatam universitas vestri sancti concilii dignetur accipere unitatem. Et alia manu: Oret pro nobis beatitudo vestri sancti concilii trecentorum decem et octo, ut charitatis, quae vobis data est, Domini nostri Jesu Christi servetur augmentum. Data 5 kalendas Novembris, accepta 4 idus Februarii Constantino septies et Constantio Caesare quarto consulibus.

---

Pope Silvester I, Varia Dubiae Auctoritatis Scripta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp89/tmp89/tmp89.tmp89.opp-lat1.xml.
