# Varia Dubiae Auctoritatis Scripta 6.1.1-23

Pope Silvester I, Varia Dubiae Auctoritatis Scripta, 6.1.1 to 6.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-silvester-i/varia-dubiae-auctoritatis-scripta/6.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-silvester-i/varia-dubiae-auctoritatis-scripta/6.1.1

ALIUS CONCILII ROMANI SUB SYLVESTRO PAPA HABITI. (Conc. t. I, col. 1542.) Temporibus sancti Silvestri papae, et Constantini piissmi Augusti, factum est maguum concilium in Nicaea Bithyniae, et congregati sunt regulariter ejusdem Silvestri papae vocatione in idipsum trecenti decem et octo episcopi catholici, qui exposuerunt fidem integram, catholicam, immaculatam, et damnaverunt Arium Photinum, Sabelliumque, atque sequaces eorum. Eodem quoque tempore, et 13 kal. Juliarum die, quando memoratum concilium magnum, in Nicaea congregatum est, canonica jam facta papae vocatione in urbem Romam congregavit et ipse, cum concilio praefati Constantini Augusti, ducentos sexaginta septem episcopos, et damnavit iterum tam Calistum, quam Arium, et Photinum, atque Sabellium, et constituit ut presbyterum Arianum resipiscentem nemo susciperet, nisi episcopus ejusdem loci eum reconciliaret, et sacrosancto chrismate, per episcopalis manus impositionem, sancti Spiritus gratia, quae ab haereticis dari non potest, confirmaret. In qua et consensu et subscriptione omnium constitutum est, ut nullus laicus (2, quaest. 7) crimen clerico audeat inferre. Et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolythus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolythum, non lector adversus exorcistam (item, 2, quaest. 7), non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non damnabitur praesul (2, quaest. 3), nisi in 72 testibus. Neque praesul summus a quoquam judicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbyter autem cardinalis, nisi quadraginta quatuor testibus non damnabitur. Diaconus cardinarius constitutus urbis Romae, nisi in 26 (imo 37) non damnabitur. Subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius, nisi (sicut scriptum est) in septem testibus non damnabitur. Testes autem et accusatores sine aliqua sint infamia, uxores et filios habentes, et omnino Christum praedicantes. Testimonium laici (11, quaest. 1) adversus clericum (leg. clerici adv. laic.) nemo recipiat. Nemo enim clericum quemlibet in publico examinare praesumat, nisi in Ecclesia.

---

Pope Silvester I, Varia Dubiae Auctoritatis Scripta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp89/tmp89/tmp89.tmp89.opp-lat1.xml.
