# Varia Dubiae Auctoritatis Scripta 6.1.24-35

Pope Silvester I, Varia Dubiae Auctoritatis Scripta, 6.1.24 to 6.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-silvester-i/varia-dubiae-auctoritatis-scripta/6.1.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-silvester-i/varia-dubiae-auctoritatis-scripta/6.1.24

Nemo enim clericus, vel diaconus, aut presbyter, propter quamlibet causam intret in curiam, nec ante judicem cinctum causam dicere praesumat: quoniam omnis curia a cruore dicitur, et immolatione simulacrorum. Et si quis clericus, accusans clericum, in curiam introiverit, anathema suscipiat. Hic inter caetera praedicta munium consultu constituit in synodo ut sacrificium altaris non in serico panno aut tincto quispiam celebrare praesumeret, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut corpus Domini nosiri Jesu Christi in sindone (1) munda sepultum fuit. Et si quis desideraret in Ecclesia militare, aut proficere, ut esset prius ostiarius, deinde lector, et postea exorcista, per tempora quae episcopus constituerit, deinde acolythus annis quinque, subdiaconus quinque annis, custos martyrum annis quinque, diaconus annis quinque, presbyter annis tribus, probatus et omni patre in tantum, ut etiam ab his, qui foris sunt testimonium habeat bonum unius videlicet uxoris vir, quae tamen a sacerdote sit benedicta. Et si probatus fuerit dignus, et vota populi et cleri concurrerint, canonice episcopus consecretur, quem postea nec clericus, nec populus perturbare debet: quia episcopi, qui throni Dei vocantur, non sunt lacerandi, sed magis portandi et venerandi. De quibus ait B. Paulas apostolos: Seniorem ne increpaveris, sed ut patrem obsecra. Legimus namque, ipso Domino dicente, non esse discipulum super magistrum, hoc est non sibi debere quemquam, ad injuriam doctorum, vindicare doctrinam, nec aliqua machinatione Domini discipulis, id est apostolorum successoribus detrahere, aut eos infamare; quia injuria doctorum ad Christum pertinet, cujus vice legatione funguntur. Qualiter enim Dominum constristent, qui hoc agere praesumunt, Dominus (al. Dominicus sermo) in Evangelio testatur (Matth., XVIII). Ait enim ipse Salvator, quod expediat scandalizanti unum de pusillis istis, in maris profunda demergi, et molam asinariam collo ejus suspendi.

---

Pope Silvester I, Varia Dubiae Auctoritatis Scripta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp89/tmp89/tmp89.tmp89.opp-lat1.xml.
