# Varia Dubiae Auctoritatis Scripta 6.1.36-49

Pope Silvester I, Varia Dubiae Auctoritatis Scripta, 6.1.36 to 6.1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-silvester-i/varia-dubiae-auctoritatis-scripta/6.1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-silvester-i/varia-dubiae-auctoritatis-scripta/6.1.36

Si talis ergo poena Domini discipulos scandalizantibus hic promittitur, quid in futuro eis provenire debeat summopere pensandum est; quoniam non parum periculi illis manere poterit ante Deum qui haec detrectant suis exhibere ministris. Quod ita demum probari poterit, si Deum timeant, qui talia exercere minime formidant, si imposito sibimet improbo silentio, a talibus se deinceps custodiant: quia nihil prodest homini reliqua bona agere, nisi mens ab iniquitate revocetur et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. Unde ait propheta (Psal. XXXIII): Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo et fac bonum. Nemo enim bonum faciens, alteri verbo aut facto nocere vult. Et reliqua. Hic in memorata synodo constituit omnium cum consensu, ut nullus presbyter missas celebrare praesumat (De consec. dist. 1, Nullus presbyter missas), nisi in sacratis ab episcopo locis, qui sui particeps de caetero voluerit esse sacerdotii. Et pietatis affectu hic sanctissimus papa sub gesta synodica revocavit apostolica auctoritate multos ab aliis episcopis excommunicatos, et a tyrannis ejectos, ad communionem, et restituit eos in quibus fuerant olim instituti, sub satisfactione libelli, atque purgatos eos recepit, dans exempla futuris eruendi sacerdotes de persequentium manibus. Constituit etiam, nulla ratione (98, distinct. Nullus aliqua ratione) transmarinum hominem penes nos in clericatus gradu suscipi, nisi quinque (quinque et eo amplius) episcoporum designatus sit chirographis.

---

Pope Silvester I, Varia Dubiae Auctoritatis Scripta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp89/tmp89/tmp89.tmp89.opp-lat1.xml.
