Latin
1 to 4
Pope Simplicius, Epistolae 1-7-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quantos et quam uberes fructus constantiæ fidei, et devotarum circa religionem catholicam mentium semper habeat fortitudo, labor tuae dilectionis et eorum qui pariter repente diabolo jamdudum turbantur, ostendit. Nam cum Christi inimicus et regni Christiani semper aulam mox casurus invaderet, atque impia persecutione fideles Domini plebemque concuteret, oratione atque vigiliis sacrilega lentamenta superavit, et se victoria cœlestis eo usque porrexit, ut regressu religiosissimi principis, Ecclesiæ quoque Alexandrinae catholicus redderetur antistes, de quo mox cum exsultatione divina; gratiae gaudia nostra contulimus, et mutuis nos litteris fecimus gratulari. Et licet laetitiae ipsius nunquam sui defuerit plenitudo, tamen frater et coepiscopus noster Timotheus persecutione probabilior factus, pristini non immemor instituti per fratrem et eoepiscopum Isaiam, et filios nostros Nilum presbyterum, et Martyrium diaconum Alexandrinae Ecclesiæ solemnia scripta direxit, quibus et illud quod ante perterrilus de Dioscori nomine fecerat, se destruxisse memoravit, et remissionem ipsius erroris expetiit, nosque de quiete fecit Ecclesiæ gratulari, expertus erga se quantum nobiscum tua caritas videt, quod in eo tunc reprehendimus non inultum et reconciliatum sibi, nunc divinae miserationis affectum, frater carissime, memoratis In urbe, quae mox venerant, constitutis occasionem filii nostri Petri, viri spectabilis comitis, quasi ex sententia proficiscentis amplexi, tam nostro proposito, quam petitione fratris et coepiscopi nostri Timothei, legatorumque ipsius precibus, idipsum ad tuam voluimus pervenire notitiam, ut etiam nunc communium fieres particeps gaudiorum, et in praedictae Ecclesiæ tranquillitate (quemadmodum diximus) laboris tui nobiscum carperes fructum, et cbristianissimo et clementissimo principi nostras litteras offerens, super hac etiam rc, ut et ipse quoque devotionis et fidei propriæ donis, se Deo protegente, lætetur, atque insistente carilate tua acrioribus studiis catholicæ religionis salutaria scripta mittendo munire dignetur Ecclesias, nc (sicut experti sumus) in aliqua religione (forte regione] antiquus ille serpens toties excisi capitis viras effundat, et inliciendi aliquos occasionem (quod absit) rursus inveniat, provida præceptorum suae pietatis ordinatione disponat religiosis, et sicut evidentius approbavit Deo, se commendantibus legibus sanciat, ne vel in tenebris delitescant, ct improvisi ambulantes in luce percutiant, et his quos in tide pouperes esse repererint (quod propheta testatur) insidietur ut rapiat.