# Epistolae 13-3-23

Pope Simplicius, Epistolae, 13 to 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius/epistolae/13-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-simplicius/epistolae/13-3

Cum quo Paulus ab Ephesina Ecclesia, et Petrus ab Antiochena civitate depulsus, atque omnes qui ab eo se, vel ab his quos illicite fccerat, aestimant episcopos ordinatos, eadem debent lege percelli. De Antonio autem, qui eorum quos contra Ecclesiam tyrannos miserat, antesignanus existens, sicut scriptum est (Psal. VIII, 3), inimicns et defensor apparuit. De Joanne quodam Constantinopolitano, qui ab hæreticis Apamenum sacerdotium, quod ei, qui presbyter aliunde fuerat, vel a catholicis sumere non licebat, se hæreticum publicavit, et quod in se perperam factum est improperium retorsit in auctorem; expellens ab Antiochia Petrum pervasorem ipsius, eamdem Ecclesiam ipse pervasit, sub anathemate a Christianorum consortio, vel ipsa appellatione removemus: nec unquam his satisfactionis patefaciendus est locus. Quia sicut Judas inter aposlolos, ita isti inter ministros Dei subdola et diabolici spiritus fraude latuerunt. De Christiani quoque populi fide et devotione gaudentes, profectum ejus et multiplicationem Deo jugiter supplicantes expetimus: ut in timore atque amore Domini perseverans, et numero augeri, et coelesti mereatur proteciione munir. In quo maxime gloriamur, et Deo nostro gratulabimur complacere, quia pastoralem respicit fructum, religiosi ovilis augmentum. Bit autem fratres et coepiscopos nostros apud Constantinopolim non convenit demorari: nunc praecipue, cum propter concussionem persecutionis quae mota fuerat, sollicitae atque attonitae sunt in suprascriptis Ecclesiis civitates: no aliquis dubius rationis et trepidus mentis exspectet novi aliquid post Chalcedonense concilium contra definitiones ipsius retractari: quia per universum mundum insolubili observatione retinetur, quod a sacerdotum universitate est constilutum; et sicut apparuit coelestis totiens ultionis assertione firmatum. Unde divino judicio reluctatur quiquis ejusdem vencrabilis definita concilii post tot divinae indignationis exempla non sequitur.

---

Pope Simplicius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp920/tmp920/tmp920.tmp920.opp-lat1.xml.
