Latin
15 to 23
Pope Simplicius, Epistolae 15-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter inter tot formas, quae erectae sunt, praedicandi, non assertione nova, sed constantia nitendum est. Jam probatum est, quid (Domino vos juvante profecerint labores vestri, Deo placitus fructus ostendit, quando ejus domum vobis obsistentibus latroni introire non licuit, qui nonnullis occurrentibus sibi, latentes ad. huc forsitan sui similcs publicavit, non enim junguntur bona pssiniis, recta perversis; nec possunt salutaria coire cum noxiis: quia luci communio nulla cum tenebris, nec infideli portio cum lideli. Unde necessario damnatorum comitabuntur exitum, qui talium delegere consortium; nisi forte resipiscentibus animis, et maxime qui nuper decepti sunt, videntes in quæ abrupta sunt ducti, ad splendorem veræ fidei discussa conferant se nube mendacii. Quod apostolicae sedis pietate ut provenire possit op'amus, quia vitam in Domini voluntatem cognoscimus, ad christianissimum quoque principem, vel ad fratrem et coepiscopum nostrum Acacium competentia simul scripta direximus, cujus accusandum silentium non putamus, quia scientes fidem probatissimi sacerdotis, certum tenemus suum non esse quod tacoit. Ut autem plenius dilectio vestra cognoscat nostrarum, quas ad Cbristianissimum principem misimus, seriem litterarum, exemplaria, internuntio quem misistis redeunte, direximus. Data III idus ianuarii, consule suprascripto.