Latin
15 to 27
Pope Simplicius, Epistolae 15-2-27
Unproofread scanNot analysed yet
Debes, gloriosissime et clementissime fili imperator, augustae memoriae tantorum virorum taliumque reverentiam, debes vices muneribus Dei. Ille te ad istorum reduxit imperium: tu Deo istis similem redde famulatum. Et quia bxc beato Apostolo docente nos Petro mea nuper humilitate predicante, refutata sunt, a casuris, Deo fautore, proficiant in regni soliditate mansuris. Equidem liueris quas vestra clementia destinavit, pignus immensum venerandæ religiositatis accipiens, et ingenti gratulatione respiro, ct omnino non ambigo menlem vestram in rebus divinis gestutam longe potiora quam cupio: sed mei memor officii, in hanc partem clementiam tuam ideo prolixiore hortor alloquio, quia imperii tui pariter et salutis affectu, illis te causis inhaerere semper eiopto, quibus solis et præsentis regni stabilitas custoditur et aeterni gloria comparatur. Unde ante omnia precor, ut Alexandrinam Ecclesiam non minus a fonesto quam ab hæretico pervasore clementiæ vestræ dispositionibus liberatam, catholico ac legitimo restitui censeatis antistiti; eisque etiam quos temeritate diabolica diversis ecclesiis ordinasse perhibetur ejectis, rectae fidei subrogari constituatis episcopos: ut sicut rempublicam vestram a tyrannica dominatione purgastis, ita ubique Ecclesiam Dei ab hæreticorum latrociniis atque contagiis exuatis; nec id potius B prævalere patiamini, quod iniquilas temporum, et cos quos non solum vestro imperio, sed et in Deum quoque rebellisspiritus concitavit; quam quod tot tantique pontifices, et cum egregiis orthodoxisque pontificibus universalis Ecclesiæ decrevit assensus. Chalcedonensis synodi constituta, vel ea quæ beatam memoriae prædecessor meus Leo apostolica erudi. tione perdocuit, intemerata vigere jubeatis; quia nec ullo modo retract ri potest quod illorum definitione sopitum est, nec ullatcuus recipi totiens uno undique ore damnatus. Ipsa est quippe, sicut experti estis, catholica fides, quae potentes de sedo læsa deposuit, et exaltandos humiles cutodita servavit. Quare satis agendum cst pietati tuae, ut qui hujus tibi auctor est doni, sit ipse etiam propagatur.