Latin
Zenoni Augusto [Basilisco in cod. Virdunensi 1] Simplicius episcopus
Pope Simplicius, Epistolae 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Functus igitur, gloriosissirne ac clementissime fili imperator Auguste, munere salutandi, quae in Ecclesiis Orientis per haereticorum latrocinia recidiva rursus dicuntur scandala concitari, nec debeo silere, nec possum. Nam sicut in meam notitiam ferventium pro fide catholica detulerunt scripta monachorum, comperi Timotheum parricidam, qui Ægyptiacæ pridem vastator Ecclesiae in morem Cain (ut lectio divina [Gen. IV] lebtatur) ejectus a facie Dei, hoc est, ab Ecclesiæ dignitate seclusus, et jam per deserta vagus, sceleratæ conscientiæ diu tormenta passurus, in exsilium proprii erroris abductus est, resumptis pristini furoris incendiis conflasse nihilominus agmina perditorum, et Alexandrinae urbis Ecclesiam, quam sacerdotali prius sanguine cruentavil, ipsum denuo nunc cruentum depulsione legitimi pervasisse pontificis: ut cui illa relegationis humilitas injicere debuerit ex iis quæ impie gesserat, aculeum poenitendi, nutriendi potius otia tribnisse videatur atrocioris insaniae: quo procul dubio Cain ipso longe deteslabilior approbatur. Ille siquidem a perpetrato semel facinore damnatus abstinuit, hic profecit ad crimina majora post poenam.