Latin
Simplicius papa Acacio episcopo Constantinopolitano
Pope Simplicius, Epistolae 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo cum prædictis presbyter s ac monacbis opportune pietati ejus nostro quoque nomine supplica, et legationem hanc pro nobis quoque clementiæ ipsius, ne quid subrepatur [Al. subripiatur], insinua: iomnium pariter precibus instruatur, ne per occupationes publicas quieti ecclesiasticae aliquas inimicus moliatur insidias: integritati suae Alexandrinam reddi præstet Ecclesiam, et beati Marci evangelistæ sede hostem parricidamque propellat; et qualiter catholicae fidei tenea ur integritas, in penetralibus aulae suae dignanter inquirat: quæ ne aliqua forsitan fidei aemulorum fraude vitientur, licet in ecclesiæ tuæ possint scrinis inveniri, tamen exemplaria misimus, quæ pietati ipsius praeparabis [AI. properabis] offerri.