Latin
Simplicius episcopus Acacio episcopo Constantinopolitano
Pope Simplicius, Epistolae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Cum filii nostri illustris vir Latinus palricius et spectabilis Madusius pro legatione publica miuerentur, negligere non potuimus quod omni intentione curamus. Proxime namque cum presbyterorum et monachorum de Timotbeo olim ab universali Ecclesia separato querela venisset, tam Cbristianissimo principi quam dilectioni tuæ scripsimus, ut modis omnibus resistat ne quid hæreticorum contra Chalcedonense concilium moliatur audacia, fratcr caris. slme; et dilectionis tuae laudando constantiam, multum nobis, imo ipsi Domino placere memoravimus, quod damnatum hominem non solum fidei, sed etiam parricidii causa, nullam Constantinopoli ecclesiam introire permiseris. Quod nunc iterum commonemus ut cum ad dilectionem tuam cadem scripti pervenerinl, imo et am donec venialia, apud Christiinissimum principem etiam nostro nomine agere supplierter atque insinuare non desinas, ut quæ toties et Icene statuta sunt, nulla obreptione violentur: quia regni ejus certum et singulare est firmamentum, vero atque æterno regi congregatorum in causa lidei divino spiritu sacerdotum illæsum conservare concilum.