# Epistolae 4-4

Pope Simplicius, Epistolae, Simplicius papa Acacio episcopo Constantinopolitano. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius/epistolae/4-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-simplicius/epistolae/4-4

Hortor ergo, frater carissime, ut modis omnibus faciendae synodi perversorum conatibus resistatur; quæ non alias semper indicta est, nisi cum aliquid in pravis sensibus novum, aut in assertione dogmatum emersit ambiguum: ut in commune tractantibus. si quae esset obscurilas, sacerdotalis deliberationis illuminaret auctoritas; sicut primum Arii, ac deinde Nestorii, postremum Dioscori atque Eutychetis fieri coegit impietas. Et (quod misericordia Christi Dei nostri salvatoris avertat!) intimandum est abominabile esse contra sententias totius orbis Domini sacerdotum et principum utriusque rectorum, damnatos reos restituere, reduci exsules, relegatos in causa nefariæ conjurationis absolvi. Itaque (quod saepe re. petendum est hæc omnia clementissimis auribus suppliciter intimato. Veniet procul dubio Deus in adjutorium vestrum, in cujus manu cor regis esse retinens constitutum potestatis suae nesciat [AI. nescit aliunde principium. Data quinto idus Januarii [Al. VI cal. Februarias].

---

Pope Simplicius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp920/tmp920/tmp920.tmp920.opp-lat1.xml.
