# Epistolae 4

Pope Simplicius, Epistolae, Simplicius episcopus Joanni episcopo Ravennati. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius/epistolae/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-simplicius/epistolae/4

Si quis esset intuitus ecclesiasticæ disciplinæ. vel si quid apud te sacerdotalis modestiæ teneretur, nunquam plectibiles perpetrarentur excessus: a quibus si nullo te paternarum regularum poteras continere praecepto, saltem sanctae memoriae praedecessoris tui fueras revocandus exemplo. Qui cum minus deliquisset faciendo presbyterum invitum, senserat tamen dignum pro tali u surpatione judicium. Ubi ista didicisti, quæ in fratrem et cœpiscopum nostrum Grcgorium non electione, sed invidia perpetrasti, quem inexcusabili violentia pertrahi ad te passus es, atque vexari,ut ei honorem tantum non per animi tranquillitatem, sed per amenliam (sicut dicendum est) irrogares? Neque enim talia potuissent fieri sanitate consilii. Nolumus exaaggerare quod a dignum est, ne cogamur judicare quod dignum. Nam privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Sed una nos ratio facit esse sententiae mollioris, quam maluimus te, fratre et coepiscopo nostro Projecto referente, cognoscere, non nostris litteris propter opprobrium publicare. Nam scandalum, cujus auctor cognosceris, ita moderatio nostra compescuit, ut frater et coepiscopus meus Gregorius (quem non provectum constat esse, sed pulsum) nullam caus am (sicut petiit) tecum habiturus, Mutinensem gubernet Ecclesiam, et contubernium spiritale speciale J, quod sortiri non oportebat invitum, non recuset amplecti. Cui si quid negotii forsitan emerserit, nostrum b ex [ab] eo vel contra eum petatur examen. Necessitatibus etiam, quas (faciente te) compellitur sustinere, hac definitione * consulemusv ut refuso prædio, quod ante annum sibi datum esse conimemorat, atque ad Ecclesiam Ravennatem reverso, possessio in. Bononiensi triginta solidorum reddituum [reditus] liberorum sine dubitatione tradatur in diem scilicet vitæ ejus, salvo proprietatis jure Ravennatis Ecclesiæ, ad quam post praedicti obitum revertetur. Quod si non fuerit nostris parium constitutis, quid post transgressionem maneat contumacem, ipse perpendis. Denuntiamus autem, quod si post hac. quidquam tale praesumpseris, et aliquem seu episcopum seu. presbyterum, seu diaconum, invitam facere forte credideris, ordinationes tibi Ravennatis Ecclesiæ vel Æmiliensis noveris auferendas. Data e tertio calendas Junii (anno Domini 482), Severino viro clarissimo consule.

---

Pope Simplicius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp920/tmp920/tmp920.tmp920.opp-lat1.xml.
