# Epistolae 46

Pope Simplicius, Epistolae, Ad an. Christi, num. i et seqq. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-simplicius/epistolae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-simplicius/epistolae/46

Hæ duæ proxime allatae epistolae Baronio omnibusque suasere Stephanum seniorem episcopum Antiochenum, anno, ab hæreticis interfectum fuisse, et iu ejus locum imperatoris jussu Stephanum juniorem Constantinopoliab Acacio ordinatum. Vcrum vulgaris haec opinio falsa est, et In subscriptione prior epistolae Simplicii papæ ad Zenonem loco, post consulatum illi V. C. legendum est. post consulatum Placidi V. C., ideoque ea epist' la data anno, cum Placidius aD. consulatumgesserit. De. tritis enim prioribus nominis Placidi litteris facile fuit lihrario crrare, et loco Placidi legere Illi; eo magisquoepistolae iict 13 quæ eam præcedunt, datæ sunt Illo V. C. consule, anno sc.. Hæ du;e igitur epistolae Simplicii, in quibus mentio de caede episcopi Antiocheni, ejus nomine suppresso, pertinent, ad an., eæque non de Stephano scniori, sed de Stephano juniori intelligendæ.Hic enim ab hæreticis interfectus, et neuter ab Acacio ordinatus, sed Calendio, qui Stephano juniori successit, ut ad an. monstrabo. Quod vero ex Baronio ait Biniu novo et inusitato exemplo episcopum Antiochenum Constantinopoli ordinatum fuisse, corruit ex iis quæ ad an. diximus. Ibi enim ostendimus Maximum ep. Antiochenum Constu inopoli ab Anatolio consecratum. In Evagrii verbis a Bin o post Baronium relatis illa, quam triennio in hunc usque annum tenuit, neque in editione Christophorsoni, neque in editione Valesii leguntur. Ea igitur errore typographi Baronii verba ab Evagrii textu diverso charactere non distinguenlis, ita edita. Evagrius enim durationem sedis Ste phani non memorat, et tamen hic Binius, aliiquc locum illum integrum Evagrio ascribunt, quod monendum duxi, ne in posterum locus ille fucum faciat. (Lege Pagium ad an. Christi 482, num. 3 et seqq. ubi plura de his Simplicii epistolis, de cæde Stephani non senioris, sed junioris; et de solo Calendione ab Acacio Constantinopoli ordinato.)

---

Pope Simplicius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp920/tmp920/tmp920.tmp920.opp-lat1.xml.
