Latin
Simplicius episcopus Acacio episcopo Constantinopolitano
Pope Simplicius, Epistolae 47
Unproofread scanNot analysed yet
Antiocheni exordium sacerdotis qua ratione fuerit serius indicatum, quamvis minime nos latere potuerit, tamen et ipse vel synodus ipsius indicavit. Quod sicut non optavimus fieri, itu faciles excusationi, quam necessitas fecit, exstitimus: quia quod voluntarium non est vocari non potest in reatum. Et ideo per fratrem et coepiscopum nostrum Anastasium, qui ex predicta regione directus est, litteris quoque tuæ dilectionis acceptis, alterni vicissitudinem sermonis tuæ reddidimus charitati, necessario fratris et cocpiscopi nostri Calendionis sacerdotium gremio apostolicæ sedis amplexi, in consortium nostrum per gratiam Christi Dei nostri tantae urbis antistitcm collegii unione numeramus. Miramur autem nihil nos de statu Autiochenæ Ecclesiæ te instruente didicisse, quem nunc ita haberd se comperimus, ut improbi per uceasionem obitus 'sanctae memoriæ Timotbei eamdem Ecclesiam conentur habere captivam. Unde agendum est dilectioni tuae cum clementissimo principe, ne convellatur sub ejus imperio, quod tyranni temporibus potuit obtineri. Data idibus Julii (anno Cbr. ],Severino viro clarissimo consule.