Latin
Inter cætera et ad locum
Pope Simplicius, Epistolae 51
Unproofread scanNot analysed yet
Sed jam veniamus ad eos quorum unum a pontifi cio Alexandrinae Ecclesiae secludendum, alterum huic praeficiendum tranquillitatis tuæ scripta pronuntiant, ac primo, si placet persona Petri, meritum expendamus. Nimirum hic est complex parricidae [forte parricidii] Timothei, et exsilio sempiterno vestra quoque jassione dignissimus. Hic contra veritatem militantium socius semper, et doctor. H:c, de quo Alexandrina urbe pellendo sæpe me litteris rogasso non dubium est; qui si esset rectæ fidei, in catholica utique communione mansisset. Quod si ad eam nu. per emendandus accedit hoc ipsum diu retenti contutatur erroris, quam tamen emendationem si vel nunc sincera mente perquireret, satisfactionem consequenter afferret: non expetit (forte exspectat] dignitatem, qui post pœnitudinem indulgentia dignus est, non honore. Absit ut ejus saluti si resipiscit, invideam; complector, hortor et gaudeo, gloriosissimc imperator; sed diu pravitatis vulnere sauciato medicinae venia competit, non potestatis. Tunc enim religionis poterit nuncupari, si perversitale damnata ad sanam fidem remeare praeelegerit. Alioquin manifestus est eum non curatonem proprii desiderare languoris, sed ambire fastigium, quo perfidiæ suæ virus miseris animantibus confidentius licentiusque diffundat, et de superiore loco multo violentius in servitutem catholicam redigat libertatem. Quæso deinde qui ejus provectui suffragentur, et eos audio esse archimandritas, et monachos, vel si qui sunt alii qui sese a communione catholica separaverunt. Horum ergo testimonium comprobandum est, quorum admittenda persona, quibus sanæ fidei est conscientiae causa non suppetit, et qui cum eundem [eodem] pari tenentur errore. Finis.