Latin
1.1.1.1 to 1.1.1.20
Pope Sixtus III, Epistolae Dubiae 1.1.1.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Lætari et gaudere me (Leo, epist. 31) plurimum in Christo Jesu Domino nostro dilectionis tuæ scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur, quantum catholicam diligis fidem, et quantum pravorum hominum detestaris errorem. Omnis enim hæresis nimis est impia, et evangelicæ veritatis inimica, quae non portionem aliquam lædere, sed ipsa christianæ religionis conatur fundamenta convellere. Memor enim sum, me sub illius nomine ecclesiæ præsidere; cujus a Domino nostro Jesu Christo est glorificata confessio, et (S. Leo, epist. 31) cujns fides nullum unquam fallit, sed omnes quidem hæreses destruit. Intelligo autem mihi aliler non licere, quam ut omnes conatus meos ei causæ, in qua universalis ecclesiae salus infeslatur, impendam. Agnosce, fili charissime (Ithacius, Adv. Varimadum, cap. 12), non ex ternpore, neque post tempora Filium Dei natum, sed ante omnia tempora de paterno utero inenarrabiliter generatum, ipso Deo patre per prophetam dicente: In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te (Psalm. CIX). Quam sententiam et lsaias propheta dubiis atque incredulis evidenter expressit, dum non aliunde filium, quam de Patre natum ineffabiliter ostendit: In humilitate, inquit, judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit (Isai LXIII)? Et in libro Job: Sapientiam Dei, ait, unde invenies? Latet enim ab oculis hominum, el a volucribus cœli absconsa est (Job, XXVIII). Expergiscere paululum, et si lumen scientiae in teipsum aliquantum habes, invenies, cujus nativitas a propheta non potuit enarrari ex tempore, vel ut adstruere ipse conaris, non potuit generari. In principio, inquit Joannes evangelista, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. ,1). Et iterum: Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Idem).