Latin
Letter 2, Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias con- stitultis, Sixtus episc…
Pope Sixtus III, Epistolae Dubiae 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Magno munere (S. Leo, Epist. 54) misericordiæ Dei, totius Ecclesiae Catholicae multiplicata sunt gaudia, cum ecclesiarum status eo viget ordine, quo apostoli, eorumque successores illum statuerunt. Et cum antiqui hostis astutia eum turbari cognoscimus, non modico contristamur mœrore. Quam ob causam, fratres, hortamur vos, monemus et flagitamus, ut a tramite apostolicaeinstitulionis nequaquam recedatis, nec a capite dissideatis, sed fidem et ordinem, quem apostoli et apostolici viri statuerunt absque hæsitatione teneatis. Nam si columnæ alicujus magnae domus corruerint, ipsa postca domus minime stabit. Sic et vos, qui columnae ecclesiae estis, si labefactari coeperitis, sancta Ecclesia, quae per vos regitur, tabescet et labetur. Haec, fratres, quae duo, valde timenda sunt, et summo moderamine pensanda, atque ne fiant, cavenda. Ipsa enim veritas per se dixit: Vos estis sal terræ: quod si sal evanuerit, in quo salietur etc. (Matth. ,v; Rom. ,I). Ideo vos, charissimi, moneo, quia vobis debitor sum, et valde vos diligo. Et quando bona audio de vobis, congratulor satis: et econtra, quando adversa, nimis conturbor. Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobiscum corde conjunctus (S. Greg. epist. 36, libri IV). Ideoque de vestra beatitudine erga me modis omnibus confido, quia cum me vicissim diligitis, a me longe non estis. Unde magis gratias referimus illi grano sinapis (Matth. ,XIII; Marc. ,IV; Luc. ,XIII), quod ex modici despicabilisque seminis specie, ita ramis ex eadem radice surgentibus, atque se distendentibus, usquequaque diffusum est, ut in eis volatilia cœli cuncta nidificent (Malth. ,XIII): gratiaqucsit fermento illi, quod tribus farinae satis (Luc. ,XIII), totius humani generis massam in unitate conspersit: atque parvo lapidi, qui abscisus de monte sine manibus, occupavit universam faciem orbis terræ (Dan. ,II). Qui ad hoc naturam nostræ carnis, et status servilis formam assumens, humiliter se usquequaque distendit, ut omni humano genere in unitatem redacto, totius corpus unitum perficeret ecclesiæ: atque ita ad istius compaginis pertineret commodum, membrorum partialis ista distinctio. Unde nos quoque a vobis longe non sumus, quia in illo, qui ubique est, unum sumus. Agamus ergo ei gratias, qui solutis inimicitiis in carne sua, fecit ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et unum ovile sub uno pastore; semper memores, quod vos veritatis prædicator admoneat, dicens: Solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. ,IV). Vinculum enim pacis nemo servat. dum alium infestat aut verbis, aut factis persequitur. Ideo, fratres, ista prætulimus, quia audivimus inter vos accusationes exerceri, et pulsos a sedibus episcopos, aut suis rebus expoliatos judicari.