# Epistolae Ed Decreta 10.1

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/10.1

Doctor gentium, vas cletionis, religionis nostræ firmissimum fundamentum, epistolis omnibus quas ad singularum civitatum scribit Ecclesias, de sua in Domino gratulatione testatur, quos legis præceptis parere videat, et in Dei nostri timore versari. Si tanta igitur Apostolo tam docto quam sancto est mentis hilaritas, quod a tantos pariter, quod novit et his ad quos scribit et religioni proficere, unis appellet epistolis, quanto nobis gaudio existimatis esse, quoniam in commune sanctitatis vestrae datur nobis appellare concilium, et sermonem nostrum affectionis piæ circa vos testimonia continentem, cum vestra sanctitate conjungere? Ille enim singulas, utdiximus, epistolis suis visitat Ecclesias: nos tot pariter credimus Ecclesias nostris appellare nos litteris, quot estis qui ad sanctam synodum convenitis. ili est sermo cum rudibus atque discipulis; nobis sermo cum collegis et doctis. Et ut a beatissimi Pauli, fujus maxime praeceptis obedire vos convenit, non recedamus exemplo, non vobis grave sit de his quæ ad nostram notitiam perveniunt, ut servetur disci. plina ecclesiastica, commoneri ac si præsentes. Ergo vobiscum quod ad regularum canonumque custodiam proficere novimus, pro sollicitudine nostra conferimus, sequestro filio nostro Artemio presbytero cujus nobis efficacia in agendo pariter et moderatio placnit et amor, ut traditus trames a patribus, firmis vestræ dilectionis vestigiis teneatur, et ea quae a nobis propter quietem Ecclesiarum sunt custodita, serventur.

---

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0263b/stoa003/stoa0263b.stoa003.opp-lat1.xml.
