# Epistolae Ed Decreta 10.2

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/10.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/10.2

Illyricanae omnes Ecclesiae, ut a decessoribus nostris accepimus, et nos quoque fecimus, ad curam nunc pertinent Thessalonicensis antistitis; ut sua sollicitudine, si quae inter fratres nascantur, ut assolent, actiones distinguat atque definiat, et ad eum quidquid a singulis sacerdotibus agitur, referatur. Sit concilium quoties causae fuerint, quoties ille pro necessitatum emergentium ratione decreverit: ut merito sedes apostolica, relatione ejus instructa, quæ fuerint acta confirmet. Evocatus vestrum venire nemo contemnat, nec congregationi sanctae ad quam debet festinare, se deneget. Excusatio per contumaciam non requiratur: ut vobis pariter convenientibus possit in commune consUtu!, quod Ecclesiarum servet quietem, et populos teneat ad salutem.

---

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0263b/stoa003/stoa0263b.stoa003.opp-lat1.xml.
