Latin
Rd hujus relationem in conventu episcoporum se notam fecisse. Quanta hinc Eccle…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed convenit a tristibus nos ad Iæta transire, quia ipse cui quæstio mota fuerat, de Ecclesia universali maerore sublato, tempus nobis præstitit gaudiorum. Christus denique Deus noster, quam vero sit sua causa, monstravit, quando ita res dignatus est gubernare, ut tantæ rei et talis a indicium servaret suorum cOnventui sacerdotum. In unum congregati apostoli-de fide saepe tractarunt: in unum nunc convenientes apostolici de ejus victoria gratulantur. relatio digna mittente, digna conventu I Gaudii cœlestis indicium tales habere debuit cognitores. Et quia res et causa deposcit, locum quoque convenit non taceri.