# Epistolae Ed Decreta 2

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, Episcopis Orientis nuntiat unanimi consensu factam esse ordinationem suam; cui …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/2

i. Gratiam habentes Dei nostri circa nos humanitati, quod eo tempore quo nos ad supremum saccrdotii apicem vocare dignatus est, concessit nobis, secundum pietatern suam, presentiam sanctorum fratrum et cœpiscoporum nostrorum Hermogenis Iet Lampetii, necessario ad vestram fraternitatem per eos has litteras dedimus testes ordinationis nostræ. In his enim omnes vos a quibus illi missi fuerunt, astitisse credidimus, quandoquidem nullatenus intervallo separantur quos connectit gratia spiritalis. Quali autem omnium concordia, per divinae Providentiae dispensationem, haec nostra facta fuerit ordinatio, ubi sanctitas vestra didicerit tum ex nostris litteris, tum ex relatione fratrum, omnino gratiam præbenti Domino pro nobis habitura est, dilectissime frater, ut proprii doni custos, ecclesiasticam pacem conservare dignetur. Deus noster, qui cuncta quæ ad se pertinent ita dispensat, ut ne unum quidem deficere permittat, beneficium mihi in occasione fraternitatis dedit. Nam per sanctos consacerdotes nostros Ilermogenem et Lampetium qui interfuerunt ordinationi nostræ has litteras mittere visum est ad pietatem tuam, quales utique ad sanctam synodum e misimus, de seductoribus Nestorii. Valde igitur, fateor, lætati sumus, quia contigit nobis una eademque opportunitate et quæ ad tidem, ct quæ ad nos ipsos pertinent, communicare. Omnes quippe fratres præsentes habuit ordinatio no. stra. Quis enim non interesse visus est, quando Oriens per suos legatos aderat, qui quidem spectarunt unum omnium cor, et unam in cunctis aniinam agnoverunt. consonamque divinæ multitudinis vocem? Sic Romana Ecclesia unum suffragium custodivii in institutione praedicatoris fidei, ut in ipsa fidei prædicatione..naiD semper sententiam servavit.

---

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0263b/stoa003/stoa0263b.stoa003.opp-lat1.xml.
