# Epistolae Ed Decreta 3-2

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, itteras ei mittit testes ordinationis sua, cui ipsum in legatis interfuisse gav…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/3-2

De Autiocheno autem et reliquis qui cum eo sectatores Nestorii fieri voluerunt, et de cunctis qui præter ecclesiasticam disciplinam Ecclesias instituunt, e jam antea hoc definivimus custodiendum: ut si resipuerint, et cum suo duce rejecerint omnia quæcumque sancta synodus nobis confirmantibus rcjecit, redeant in sacerdotum consessum. Sicut enim persistentes prioribus non potuerunt in nostra esse communione, sic volumus eos, propter unitatem ac pacem Ecclesiarum, satisfacientes ut diximus suscipi. Ipsi vero in seipsos invenientur æquam sententiam protulisse, si extra manentes, cum eo qui dejectus et expulsus est, tantae impietatis sese ostenderint socios atque participes.

---

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0263b/stoa003/stoa0263b.stoa003.opp-lat1.xml.
