# Epistolae Ed Decreta 9

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, De Joannis Anthiocheni mutatione attoniti, plurium provinciarum nomine Xystum r…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-sixtus-iii/epistolae-ed-decreta/9

Sed ista quidem displicebant iis qui ex sola auctoritate devincere, non autem vel Madere vel suaderi volebant. Praecipiebant vero universis ut abrupte anathematizarent et damnationi subscriberent. Quicumque autem se integriori deliberationi servasset, damnabatur, ordinabatur ab eis, subjiciebatur calumniis, malae doctrinae vocabatur. Ordinabantur pro talibus alteri: quia consentire nole bant laudare quidem damnatione digna capitula, damnare vero eum qui, quantum nos conscii sumus, nihil aliud dixit nisi ea quae a sanctis prophetis et evangelistis et apostolis per Spiritum sanctum manifeste sunt tradita.

---

Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0263b/stoa003/stoa0263b.stoa003.opp-lat1.xml.
