Latin
S. Stephani Papae Et Martyris Decretoriae Sententiae, Section 4
Pope Stephanus I, Decretoriae Sententiae 4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Testimonii intrinseca argumenta. Stephanus et qui illi consentiunt, contendunt dimissionem peccatorum et secundam nativitatem in haereticorum baptismo procedere, apud quos etiam ipsi confitentur Spiritum sanctum non esse, simulque unum nobis atque haereticis baptisma esse. . . . Non putant quaerendum esse quis sil ille qui baptizaverit eo quod qui baptizaverit, gratiam consequi potuerit invocata Trinitate nominum Patris et Filii et Spiri- tus sancti. . . Vult Stephanus his qui apud haereticos baptizantur, adesse praesentiam et sanctimoniam Christi. . . Multum proficit nomen Christi, ut quicumque et ubicunque in nomine Christi baptizatus fue- rit, consequatur statim gratiam Christi (Firmil. Epist. passim).