Latin
S. Stephani Papae Et Martyris Decretoriae Sententiae, Prooemium
Pope Stephanus I, Decretoriae Sententiae prooemium
Unproofread scanNot analysed yet
Dolendum sane est ad nos usque non devenisse quascumque in his rerum tempestatibus beatissimus Stephanus papa I scripsit epistolas, sive ad Africanos, sive ad Orientales episcopos; quinimo et miran- dum nullam omnino, exceptis tantum pauculis sententiis, superfuisse: cum interca nec oblivii injuria, nec edacitate temporum exciderint nonnulli quorumdam anonymorum libelli longe humiliores, multoque exilioris tenoris, ac momenti: cumque aliunde tota ab imis sedibus ob gravissimam hanc litem commuta Ecclesia fuerit, indeque in sanctam Petri Sedem intenta, quaecumque pontificalia placita, decretave arrectis auribus accipere debuerit. Eo ergo diligentius colligenda sunt, quotquot emerserint, Stephani Papae sententiae ex epistolis Cypriani et Firmiliani excerptae; palmares porro ac merito dictae decretoriae, quippe quae, licet hinc et hinc renitentibus maximae ac meritissimae auctoritatis viris, ingentem demum litem diremerint ac paulo post fuerint ab omni quaque patet Ecclesia acceptae, amplexae firmiter ac perpetuo servatae. Haec vero sancti Pontificis effata dum e Firmiliani litteris potissimum eruimus, neutituam in animo est ipsam Firmiliani epistolam authenticam aut ratam habere. Esto sub judice lis in- tegra, tantumque velimus liceat, ex hoc fonte vel dubio vel disturbato exhaurire sententias illas quae venerandam sapiunt vetustatem, quasque vafer interpolator ex antiquis instrumentis in novella νοθείων farragine intrudere potuit.