# Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 1.1

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, (I) Epistola I, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/1.1

I. Quod vero consuluisti Sedem (2) apostolicam. qui sunt infames, aut qui ad gradus ecclesiasticos non sunt admittendi, et nosse te credimus, et pro auctoritate Sedis apostolicae te informare non de- negamus. Infames autem esse eas personas dicimus quae pro aliqua culpa notantur infamia (6. q. 1; et in Decret. Ivo. lib. IV), id est omnes qui christianae legis normam abjiciunt, et statuta ecclesiastica con- temnunt; similiter fures, sacrilegos, et omnes ca- pitalibus criminibus irretitos; sepulcrorum quoque violatores, et apostolorum atque successorum eorum, reliquorumque Patrum statuta libenter vio- lantes, et omnes qui adversus Patres (Anianus in seni. Pauli libri I, tit. II, const. II, tit. XXXIX. Cod. Theod.) armantur, qui in omni mundo infamia notantur. Similiter et incestuosos, homicidas perju- ros, raptores (Proclus ad Domnum Hadr. coll. cap. XVII), maleficos, veneficos, adulteros, de bellis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca te- nere, aut facultates Ecclesiae abstrahunt injuste, et qui (Anianus in const. VIII, tit. XXXIX, libri IX Cod. Theod.) fratres calumniantur aut accusant, et non probant; vel qui contra innocentes principum ani- mos ad iracundiam (Cod. Theod. lib. IX, tit. I, cap. XI. Hadr. coll. XLVIII) provocant; et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia pulsos, et omnes quos ecclesiasticae (Anianus, const. III, tit. XXXIX, libri IX, Cod. Theod.) vel saeculi le- ges infames pronuntiant. Ilos vero non (Hadr. coll. CXIX) ad sacros Ordines licet promovere, nec ser- vos ante legitimam libertatem, nec poenitentes, nec bigamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem vel intellectum, aut inobedientes sancto- rum decretis exsistunt, aut furiosi manifestantur: hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi nec isti, nec liberti, neque suspecti; nec rectam fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare.

---

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0267c/stoa003/stoa0267c.stoa003.opp-lat1.xml.
