Latin
(I) Epistola I, Section 2
Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Sed et qualiter obedientia (S. Greg. Epist. X. lib. IV) vel reverentia sit praepositis exhibenda, ex tuis quoque subjectis ipse non ambigis. In qua re valde et utile, si id, quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente, humilitas laudanda servaverit (Idem epist. XXXIV ejusdem libri). Omnipotens Deus, in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXVIII), ipse te, tuosque, et divina et apostolicae Sedis instituta illibata servare, et nos atque omnes fideles ad potiora semper conscendere, et de die in diem deteriora cavere, et meliora ac Deo placita sectari atque perficere concedat.