# Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 1.3

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, (I) Epistola I, Section 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/1.3

III. Vestimenta vero ecclesiastica, quibus Domino ministratur, cultusque divinus omni cum honorifi- centia et honestate a sacerdotibus reliquis- que Ecclesiae ministris celebratur, et sacrata de- bent (3) esse et honesta. Quibus aliis in usibus, cum Deo, ejusque servitio consecrata et dedicata sint, nemo debet frui quam ecclesiasticis et Deo dignis officiis. Quae nec ab aliis debent contingi aut ferri nisi a sacratis hominibus, ne ultio quae Balthazar regem percussit, super haec transgredientes et ta- lia praesumentes veniat divina, et corruere eos factat divinae ultionis justum flagellum ad ima. Haec illis partibus, quibus moraris, et in omnibus qui- bus potueris, cunctis nota facito, et observare apo- stolica mandato auctoritate; quia et nostri nobis- que commissi in sancta apostolica et universali Ecclesia, omnes haec observare, nunc et futuris temporibus professi sunt. His breviter tuis, frater, magnifice respondi litteris. Quibus tua dilectio ita societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur aut segniter (S. Leo. epist. xlvi). Et cum tali moderatione agantur cuncta, ut nec benevolentiae partes, nec justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur. Quod ut recta observantia valeat custodiri, catholicae primitus servetur fidei integritas. Et quia per omnia an- gusta et arcta via quae ducit ad vitam, neque in sinistram neque in dextram ab ejus tramite devietur. Data quinto Nonas Maii, Valeriano et Gallicano, viris clarissimis, consulibus (Annis 254 255 et 257).

---

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0267c/stoa003/stoa0267c.stoa003.opp-lat1.xml.
