Latin
2.12.49 to 2.12.70
Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.12.49-70
Unproofread scanNot analysed yet
V). Unde precamur ne tales multum timeatis, quia infames sunt, et non multom vobis nocere possunt, quia eorum vox exstincta est; qnoniam sic odit Deus cos (Proclus ad Domnum. Hadr. coll. 71) qui adversus patrum invasores, qui in mundo patres armantur, ut infa- mia sunt notati. Armamini ergo his apostolicis ad- miniculis contra eos, et spiritu principali roborate corda vestra, ut Deus qui vos pastores in populo suo vocari voluit, non negligentes aut tepidos, aut lupis supervenientibus, fugientes inveniat, sed exemplo boni pastoris, agnos pariter cum matribus et filiis ac filiabus viriliter defensantes, atque san- ctam matrem Ecclesiam fideliter reportantes, semper inveniat. Et quamquam (S. Bonif. ep. XXV, dies mali sint, vos tamen nolite esse imprudentes, sed intelli- gentes, quae sit voluntas Dei (Ephes. V). Quamobrem confortamini, et state in fide viriliter agentes, ac omnia vestra in charitate fiant (I Cor XVI), et secundum sanctum Evangelium, in patientia vestra posside- bitis animas vestras (Luc. XII). Recordamini quoque sanctorum apostolorum et Prophetarum; et quia maltum laboraverunt in Domino, ideo adepti sunt praemia sempiterna. Scitote etiam quoniam juxta Psalmistae vocem, multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII). Quapropter, filii charissimi, hortamur vos et depre- camur ut crebris orationum vestrarum precibus Deum exoretis, ut (S. Bonif. ,ibid.) liberemur nos et vos, juxta dictum Apostoli, ab importunis et ma- lis hominibus, quia non omnium est fides (II Thess. III). Flagitate etiam ut Deus et Dominus noster qui est re- fugium pauperum, et spes humilium, sanctam suam Ecclesiam, pretioso videlicet sanguine suo redemptam, et nos, qui eamdem sanctam Ecclesiam docere, regere, portare et tueri debemus, de prae- dictis oppressionibus et tentationibus hujus saeculi nequam, atque de omnibus necessitatibus nostris misericorditer eruat, ut sermo Dei currat(I Cor.