# Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.12.71-89

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, 2.12.71 to 2.12.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/2.12.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/2.12.71

XV) et glorificetur gloriosum Evangelium Domini nostri Jesu Christi; et gratia ejus in nobis vacua non fiat, ne sine fructu Evangelii, quod absit! steriles in conspectu Dei appareamus, et vacui filiorum filia- rumque numero revertamur, nec de abscondito talento, Domino veniente, rei esse judicemur. Ista enim semper invidet Satan. Et idcirco tales adver- sum nos suscitat qui nos premant et suffocent, ut Domini oves absque nobis rapiat, et in ima, non existentibus pastoribus qui eos custodiant et defen- dant, ruere faciat. Vos igitur pro viribus laborate, et orate atque vigilate ne haec fiant, scientes nos semper paratos esse in omnibus quibuscumque Do- minus posse dederit modis, vobis opem ferre, licet nos ab ipsis aemulis sanctae Dei Ecclesiae et nostris non simus excepti; et tribulationes cordis nostri pro nostra et vestra tribulatione, sive ovium nobis commissarum, admodum sint dilatata. Vos quoque obsecramus ut injunctura vobis a Domino famulatum non negligatis, et omnes oppressos et cunctos Dei servos, atque generaliter omnes Chris- tianos, prout Dominus posse dederit, adjuvare, stu- deatis (S. Bonif. ep. XXVI) ut ante tribunal Christi mercedem habeatis perpetuam. Et scitote quod memoria vestra coram Deo est assidue. Nam, quem- admodum dolentes cognoscimus vos ab iniquis et scelestis hominibus obturbari. Ita continuo vobis compatimur, Deum orantes pro liberatione ac su- blevatione vestrae afflictionis, quae vobis (unde gra viter angimur) ab iniquis in dies irrogatur. Et ante corpora Apostolorum pro vobis preces fiunt quoti- die, ut et vos liberemini ab importunis et malis hominibus Domini auxilio, et oves vobis commissi ad pascua aeternae vitae una vobiscum pervenian sempiterna. Unitatem et communionem (S. Bonif. ep. VI) dilectionis vestrae, valentem atque proficientem in salutem omnium populorum, Creator omnium populorum, Creator omnium Deus omnipotens me- morem nostri aeternaliter custodiat.

---

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0267c/stoa003/stoa0267c.stoa003.opp-lat1.xml.
