# Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.2

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, Letter 2, Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/2.2

II. Nullus enim episcoporum (2, q. 2. Nullus episcoporum), dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet ac- cusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, prius- quam integerrime restauretur (Concil. Rom. III et V, sub Symmac.; Hadr.): et omnia quae illi ablata quo- cumque ingenio fuerant, legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi injuste ablata, atque fructus omnes, ante captam accusationem, primates et synodus episcopo de quo agitur, funditus restituant; quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent.

---

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0267c/stoa003/stoa0267c.stoa003.opp-lat1.xml.
