Latin
Letter 2, Section 4
Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Accusatores (3, q. 5, Accusatores; et suvra in Decr. Telesophori et Julii) vero et accusationes quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores no- stri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus enim alienigena aut accusator eorum fiat aut judex (5). Unde et de Loth scriptum est: Ingressus es ut ad- vena, numquid ut judices (Gen. XIX)? Accusator au- tem vestrorum nullus sit servus (Hadr. coll. variis cap.) aut libertus, nullaque suspecta persona aut infainis. Repellantur etiam cohabitantes inimicis, et omnes laici; quia infestationem blasphemiae af- fectio amicitiae incitare solet. Nec illi in vestra sunt suscipiendi accusatione qui vos in sua volunt reci- pere infamatione. Nullus anathema suscipiatur (2 q. 2. Nullus Anathematizatorum), nec a quoquam credantur quae ab eis vel dicuntur, vel conscribun- tur.