# Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.6

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, Letter 2, Section 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-stephanus-i/epistolae-decretales-ss-stephano-adscriptae/2.6

VI. Nulli (Idem supra in Decr. Aniceti papae) enim metropolitani aut alii episcopi appellentur prima- tes (6), nisi hi qui primas sedes tenent (Hadr. coll. 23) et quorum civitates antiqui primates esse censuerunt. Reliqui vero, qui caeteras metropolita- nas civitates adepti sunt, non primates, sed aut archiepiscopi, aut metropolitani vocentur. Urbes (Dist. 90, Urbes, sed sub nomine Lucii, non Stephani) enim et loca quibus primates praesidere debent non a modernis, sed etiam multis ante adventum Christi sunt statutae temporibus, quorum pri- mates, etiam gentiles (7), pro majoribus etiam negotiis appellabant. In ipsis vero urbibus post Christi adventum, apostoli et successores eorum patriarchas vel primates posuerunt, ad quos episcoporum negotia. salva in omnibus apostolica aucto- ritate. et majores causae, post apostolicam Sedem sunt referendae. Et licet, Apostolo prohibente (I Cor. VI), inter Christianos non debeant accusationes exerceri, sed si prohiberi non poterint, accusatio- nes episcoporum ad memoratos primates debent ab accusatoribus deferri, studendum est tamen episco- pis, ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad judicium coerceantur (Conc. Carth. IV, cap. 26).

---

Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0267c/stoa003/stoa0267c.stoa003.opp-lat1.xml.
