Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 1, Letter 1
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ipse et episcopus Viennensis Romam certos homines mittant, qui de ipsorum controversiis instructi, sedi spostolicŀæ alleganda suggerant. Dilectissimo fratri AEonio Symmachus. Movit eqoidem nos, quod dilectionis tuæ relatio declaravit: namque (al. ,nempe) contra regulas ecclesiastici constituti, et adversus reverendorum canonumtractatwm, per subreptionem Viennensis Ecclesiæ pontificem de apostoiica, praesidenle prædecessore nostro, sede culpabiliter aliqua meruisse; cum, si sit vera conquestio, effectum non possint impetrata frivole possidere: nec a nobis aliquid novi poterit ordinari, nisi quæ a patribus prædecessoribusque nostris hac causa statuta claruerint. Tamen ne facile alterius partis absemia præjudicabiliter videremur aliquadecrevisse, id tnagis duximus ordinandum, ut fraternitas tua competenti tempore de ecclesiastico ordineinstructum non moretur de omni causa dirigere, qui apud nos veritatem causae competenter alleget; quatenus pertractatis omnibus, quod statuendumest, sub deliberationis rohure sanciatur. Illud ctiam lectionemtuamfacere debere præcipimus, ut fratrem et coepiscopumnostrum Viennensis urbis antistitemmisso nuntio et scriptura commoneat, ut constitutis diebus is quoque hominemproprium dirigat, qui partis ejus allegationes competenter insinuet, ut depromptis ab utraque suggestionibus, securius quæ in perpetuum servanda sint disponantur. Quia semper suspectus judicat, qui sub unius quod videtur digit deploratione sancire. Dominus te incolumem custodit, frater carissime. Data sub die III calendas Novembris, post consulatum Paulini viri clarissimi (Anno Chr. 499).