Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 10, Letter 10
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 10.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Precor, imperator, pace tua dixerim, memento te hominem, ut possis uti concessa tibi divinitus potestate: quia etiamsi hæc sub humano prævenere jud cio, sub divino necesse est ut disentiantur examine. Fortassis dicturus es, scriptum esse: Omni potestati nos subditos esse debere (Rom. XIII). Nos quidem polestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas erigunt voluntates. Cæterum si omnis potestas a Deo est, magis ergo quae rebus esi præstituta divinis. Defer Deo in nobis, et nos deferemus Deo in te. Cæterum si tu Deo non deferas, non potes ejns uti privilegio, cujus jura contemnis.