Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 11, Letter 11
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 11.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Prolixis non esi opus ad lervorem in vobis cœlestem animare colloquiis. Habet incrementa sua divinæ virtutis inccudium. Non est opus ens in tropæo jam positos attolli laudibus qui sine monitore vicerunt: gravant conscientiam Christiani quidquid afferunt blandimenta præconii. Res quidem virtutis est quam fecistis, sed summi præmii restitutione superanda. Quod tamen, directis ad filium nostrum N. Ennodium a diaconum litteris, sperastis, beatorum Nazarii et Romani benedictionem poscentes, fideiibus non negamus. Accipite veneranda patrocinia invictorum militum, quia et jam vestram piam fidem in præliis imperator agnovit. Feliciter confessionis munera consuminare dabit (al. ,coosummate. Dabit) Deus, eum ipsi placuerit reducere Ecclesiis quietem; et ut moerorem, quem induxit (al. ,indixit) adversitas, pacis dulcedine consoletur.