# Epistolae Et Decreta 12.12

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 12, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/12.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/12.12

b Symmachus sanctæ apostolicæ sedis gratia Dei episcopus reverendissimo et sanctissimo fr.tri Theodoro Laurcacensis Ecclesiæ arcbicpiscopo. Diebus vitæ tuæ paJlii usum, quem ad sacerdotalis officii decorem et ad ostendeudam unanimitatem, quam cum beato Petro apostolo universus grex dominicarum ovium quae et commissæ sunt habere dubium non est, ab apostolica sede sicut decuit, poposcisti, quod ut pote ab eisdem apostolis fundatæ Eccle si;c majorum more libenter indulsimus ad ostendendum te magistrum et archiepiscopum, tuam. que sanc tam Laureacensem Ecclesiam provinciæ Pannoniorum edem fore metropolitanam. Idcirco pallio, quod ex apostolica caritate tibi destinamus. quo uti debeas secundum morem Ecclesiæ tuæ solerter admonemus pariterque volumus, ut intelligas, quia ipse vestitus, quo ad missarum solemnia ornaris, signum prætendit crucis, per quod scito te cum fratribus debere compati ac mundialibus illecebris in affectu crucifigi. Unde cum te foris hujusmodi insignio indueris, intus in animo considera quod hoc sit magis oneris quamhonoris, atque cor tuum Deo tegente ab appetitu istius sæculi sic tempera, ut et commissam exsequi gubernationem studeas, et adeptae dignitati, cujus sublimaris officio, et probitate morum et vivacitate sollicitudinis ac custodia integerrimae fidei congruas, quatenus tu ipse a remuneratore omnium bonorum Deo, et benedictionis gratiam vitamque æternam consequi mercaris. A men.

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
