# Epistolae Et Decreta 12.2.3

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 12, Facti A Dominosymmacho Papa, De Abroganda Lege Odoacris Regis Repugnante Libert…, Chapter 2, Ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/12.2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/12.2.3

Item Hormisda diaconus legit: Nam et cum quid (al. Cui nequicquam) coufusionis atque dispend a venerabilis Ecclesia sustineret: miramur, prætermissis nobis, quidquam fuisse tentatum (ul. testatum) cum etiam sacerdote nostro superstite, nihil (q) sine nobis debuisset assumi. Quare, si amplitudini vestræ vel sanctitati placet, incolum a omnia, quæ ad futuri antistitis electionem respiciunt, religiosa honoratione (al. veneratione) servemus,hanc legem specialiter præferentes, quam nobis haeredibusque nostris Christianæ mentis devotione sancimu5. Ne unquam prædium, seu rusticum seu urbanum, vel ornamenta aut ministeria ecclesiarum quæ nunc sunt, vel quæ ex quibuslibet titulis ad ecclesiarum jura pervenerint, ab eo qui nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus, et illis qui futuris sæculis sequentur, quorunque titulo atque commento (a) alienentur. Si quis vero aliquid eorum alienare voluerit, inefficax atque irrilum judicetur; sitque facienti, vel consentienti, accipientique anathema. Maximus cp scopus Bleranæ (al. Bledanæ) Ecclesiæ dixit: Modo sancta synodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema in ordine ecclesiastico dictare. Aut si potuit laicus sacerdoti anathema dicere, et contra canones, quod ei non competebat, constituere. Dicite, vobis quid videtur? De me licuit laico legem dare? Sancta synodus dixit: Non licuit. Et adjecit: Lege sequentia. Hormisda diaconus legit. Et is qui prædium rusticum vel urbanum juris ecclesiastici fuerit consecutus, noverit se nulla lege vel praescriptine (al. legis præscriptione) munitum: sed sive is qui alienaverit. sive is qui consequenter voluntate contraria prædium hujusmodi alienatum revocare tentaverit, id cum fructibus restituat, qui illud fuerit consecutus. Et cum legeret, Stephanus episcopus Venusinæ Ecclesiae surgens e consessu dixit: Perlegatur. Hormisda diaconus legit.

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
