Latin
12.3.1 to 12.3.14
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 12.3.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quam etiam poenam plat uit accipientis hæredes prohæredesque respicere. In qua re cuilibet clericorum contradicendi libera sit facultas. Iniquum est enim, et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute, vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili Ecclesiæ pauperum causa contulerit, aut certe reMquerit, ab his, quos hæc maxime servaro convenerat, in (b) alienitatem transferantur. Planae quæcunque in gemmis, vel auro atque argento, nec non et vestibus, minus apta usibus vel ornatui videbuntur Ecclesiae, quæ servari ac diu manere non possunt, sub justa æstimatione vendantur, et erogationi religiosæ proficiant. Cumque lecta fuisset, Laurentius, episcopus Mediolanensis Ecclesiae, dixit: Ista scriptura nullum Romanæ civitatis potuit obligare pontificem, quia non licuit (al. placuit) laico statuendi in Ecclesia, præter papam Romanum, habere aliquam potestatem, cui (c) obsequendi (al. subsequendi) manet necessitas, non auctoritas imperandi, maxime cum nec papa Romanus subscripserit, nec alicujus secundum canones metropolitani legatur assensus. Petrus episcopus H avennatis Ecclesiæ dixit: Scriptura quae in nostra congregatione vulgata esi, nullis eam viribus subsistere, (al. sustineri) manifestum est: quia nec canonibus convenit, et (d) laica (al. a laica ounc) persona concepta videtur, maxime quia in ea nullus præsul sedis apostolicæ interfuisse vel propria subscriptione firmasse monstratur. Eulalius episcopus Syracusanæ Ecclesiae dixit: Scriptura quæ in sacerdotali concilio recitata est, evidentissimis documentis constat invalida. Primum, quod contra Patrum regulas a laicis, quamvis religiosis, quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam attributa facultas, facta videtur. Deinde, quod nullius praesulis apostolicæ sedis subscriptione firmata docetur. Quod si cujuslibet provinciæ sacerdotes, intra terminos suos concilio habito, quidquam sine metropolitani, suive antistitis auctoritate (e) tentaverint, irritum esse debere Patres sancti sanxerunt: quanto magis, quod in apostolica sede, non existente præsule, qui prærogativa beati a meritis apostoli Petri per universum orbem primatum obtinens sacerdotii, statutis synodalibus consuevit tribuere firmitatem, a laicis, licet consentientibus aliquantis episcopis (qui tamen pontifici, a quo consecrari probantur, præjudicinm inferre non potuerum), præsumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nee posse inter ecclesiastica ullo modo Matuta censeri?